TITULUS

TITULUS
TITULUS
proprie lapis seu cippus scpulchralis inscriptus, vel ipsa lapidis inscriptio, quae alias elogium quoque. Virgild. Culice, v. 409.
—— tum Frente locatur
Elogium ——
Item pro inscriptione, quae supplicii, quod de reo sumebatur, causam indicabat, usurpatur a Suetonio, in Domitiano, c. 24. Hinc Τίτλος apud Iohannem, ubi de cruce CHRISTI c. 19. v. 19. Ε῎θηκαν ἐπὶ ςαυροῦ τίτλον. Atque item Nonius:
Γράμμα, τόπερ καλέουσι λατινίδι Τίτλον ἰωῇ.
Matthaeus c. 27. v. 37. Αἰτίαν bene et signanter dixit. Glossae Graecanicae veteres: Αἰτία, causa, materia, titulus. Eaedem Latinae, Titulus, ἐλέγχιον. Latini etiam passim pro causa. Ut Ovid. Ep. Heroid. 7. v. 76.
Te satis est Titulum mortis habere neae.
Vide quoque Val. Max. l. 9. c. 12. ex. 8. Atque hic Titulus praeferri aut apponi solebat damnatis. Sueton. Calig. c. 32. Praecedente
titulô, qui causam poenae indicaret, per caelus epulantium circumducitur. Epistola Lugdun. de Attalo Martyre, Περιαχθεὶς κύκλῳ τȏυ Α᾿μφιθεάτρου, πίνακος αὐτὸν προάγοντος, ἐν ᾧ ἐγεγραπτο Ρ῾ωμαιςὶ, Οὗτός ἐςιν Α῎τταλος ὁ χριςιανὸς, Circumactus per Amphitheatrum, tabella ipsum praeeunte, in qua Latine scriptum erat, Hic est Attalus Christianus, Sed et appendebatur aut apponebatur. Sueton. Domit. c. 10. Patremfamilias dertractum e spectaculis in arenam canibus obiecit, cum hoc titulo: Impie locutus Parmularius. Hinc Quintilianus, Declam. 302. Gladiatores sic quoque productos ostendit, Quidam ut Patrem sepeliret, auctoravit se. Die muneris productus sub Titulo causae, rudem populô postulante accepit. Saepe tamen, neglectô aut spretô Titulô, contenti superdictione fuerunt, id est, ut Praeconis praeeuntis voce Populo id nuntiaretur, Vide Ius. Lipsium de Cruce l. 2. c. 11. Cui adde, quod Iohanni Τίτλος, Matthaeo αἰτία, id Marco, c. 15. v. 26. ἐπιγραφην` τὴν αἰτίας, Licae, c. 23. v. 38. simpliciter ἐπιγραφὴν, Tertulliano, Apol. c. 11. et Suetonio, Calig. Elogium quoque dici. Sed et Servis venalibus suus erat Titulus, qui vel eotum collo appendebatur. Propert. l. 4. El. 5. v. 51.
Aut quorum Titulus per barbara colla pependit,
Caelati medio cum saliêre Foro.
Ubi caelati idem, quod signati, nisi cretati legendum. Namque cretâ quoque mancipia, quae venum exponebantur, notata fuisle, nemini ignotum. Vel in Venalitio (locus sic dicebatur in quo vendebantur servi) pingebantur. Petronius, Ego autem spiritu non destiti totum parietem persequi. Erat antem venalitium Titulis pictum. Scribebantur in iis virtutes et vitioa morbique mancipiorum, ut et quidquid aliud tem poris intererat non nescire. Idque ex edicto Aedilium Curulium, teste A. Gelliô, l. 4. c. 2. In edicto Aedilium Curulium, quâ parte de venundandis mancipiis cautum est, scriptum sic fuit: Titulus, servorum. singulorum. utei. scriptus. sit. coerato. ita. utei. intellegi. recle. possit. quid. morbi. vitii. ve. quoi. q. sit. quis. fugitivus. errro. ve. sit. noxa. ve. salutus. non. sit. Propterea quaesiverunt etc. Quem locum, quod in verbis Aedilitii Edicti, quae exstant in Iure civ. l. 1. §. 1 eod. tit. nulla Tituli fiat mentio, a Triboniano detruncatum fuisle, iudicat Ant. Thysius IC. Notis in loc. Meminit quoque istiusmodi Tituli, Seneca, Ep. 47. Stare ante limen Calixti Dominum suum vidi, et eum, qui illi impegerat titulum, qui inter ridicula mancipia produxerat, aliis intrantibus excludi. Sueton. item de Illustr. Gramm. c. 4. Nam apud Maiores, cum familia alicuius venalis produceretur; non temere quem literatum in titulo, sed literatorem inscribi solitum esse; quasi non perfectum literis, sed imbutum. Nec non Petrus Chrysologus, Sermon. 141. Hoc implebat Paulus, qui servitutis suae titulos scribebat: Usque ad hanc horam esurimus et sitimus: et nudi sumus et colaphis caedimur. Vide Laur. Pignorium, Comm. de Servis. Ioh. Laurentium IC. Not. in Phaedr. l. 4. fab. ult. v. 41. etc. Meretricum etiam cellas Titulis cum stupri pretio et nomine meretricis fuisle insignitas probat illud de Messalina Poetae, Iuvenal. Sat. 6. v. 122.
—— Tunc nuda papillis,
Constitit auratis, Titulum Mentita Lyciscae.
Amphorasitem vini, cum eius patria et natali tempore, ubi videl. et quando esset natum, a quibus porro conditum. Iuvenal. Sat. 5. v. 34.
—— Cuius patriam, Titulumque senectus
Delevit multa veteris fuligine testae.
Petroniusque Arbiter Satyr. Statim allatae sunt amphorae vitreae, diligenter gypsatae, quarum in cervicibus pittacia erant affixa, cum hoc Titulo: Falernum. Opimianum, annorum. centum. Opimiô scilicet Consule natum, de quo vide Cicer. de Orat. clar. et Iohan. Laurentium supra laudatum in Phaedrum, l. 3. fab. 1. v. I, 2.
Anus iacere vidit epotam amphoram,
Adbuc Falerna faece et Testâ nobili etc.
Porro Tituli statuarum et imaginum in Atriis, indigitantur Suetonio in Tito, c. 4. Tribunus militum et in Germania et in Britannia meruit, summâ industriâ, nec minore modestiae fama: sicut apparet statuarum et imaginum eius multitudine ac titulis, per utramque provinciam. De quibus vide et Val. Max. l. 8. c. 5. ex. 6. Cicer. Philipp. 9. et Verr. 4. etc. Pagina honorum dicitur Iuvenali Sat. 10. v. 57. 58. ubi Gloslae Tabulam patronatus appellant. Vide supra in hac voce. Imo et tituli singulis summis in rationibus veterum Romanorum Graecorumque praeponi consuevêre, uti vidimus supra in voce Elogium. Recentiori aevô titulorum appositione, h. e. tabularum inscriptarum cum velis purpureis, privatorum res aut reorum etiam Fisco addici consuevisse, discimus ex anastasio, in Nicolao I. Senatore, l. 4. Ep. 14. Aliis. Sed et simile quid iam apud Tibullum occurrit, l. 2. El. 4. v. 54.
Ite sub Imperium, sub titulumque Lares.
Unde domus titulata, apud Gregorium M. l. 1. Ep. 63. cui fiscalis titulus appositus est: et titulatio, confiscatio in Histor. Misc. In libris Titulum A. Gellius, l. 11. c. 6. quoque Indicem vocat: Alioqui aliud Index, aliud Titulus. Hic enim proprie ἐπιγραφὴ est rotius operis, qui unô plerumque vocabulô absolvitur et in fronte scribitur: Ille series est materiarum ordine digesta. Vide Salmas. Prolegom. ad Solin. Sic Legum, fabularumque capita, vel rubricae seu inscriptiones, tituli dicti sunt: Titulis Edicti, l. 195. ff. de Verb. signif. l. 1. §. in princip. et §. uti initio, ff. de postul. l. 1. ff. de reb. cred. Idem Laurentius in v. 4. Phaedri, l. 4. sub. fin.
Nam si quis talis etiam est Tituli.
Pingebantur autem hi Tituli miniô. Unde ad Persium, Sat. 5. v. 90.
Excepto si quid Masuri rubrica notavit;
Glossae veteres: Rubricas vocat minium, quô tituli legum annotabantur. Quod qui faciebant, Miniculatores fuêre appellati, uti discimus es Laur. Pignorio, l. cit. etc. Vide quoque supra Liber, Pittacium etc. Nec omittendus mos Magistratuum apud Romanos, qui munus edituri libellum edicti vicem proponebant, h. e. Titulum figebant, quô notatu, cui Deo, cui Deae, cui rei ludi futuri eslent, uti docet Godesc. Stewechius, Commentariô ad Vegetium, l. 2. c. 14. Vide quoque Tertullian. de Spectaculis, Lipsium, Saturnalib. Alios. De Titulis honorariis, habes egregium Tractatum Ioh. Seldeni, ut et hîc passim. Addam locum Cl. Suiceri, de hac voce: Τίτλος, titulus --- erat tabella lignea dealbata gypsô vel cerussâ, in qua literae ex encauslo, velatra mento scribebantur. Graeci λευκώματα appellant --- Album huiusmodi tabula Latinis dicitur. Unde album Praetoris — Citharoedorum etc. Sic Tituli e servorum venalium collo suspensi — Tabulae auctionariae — Titulus Dominicae crucis, λευκώματα fuêre — Apud Suidam vero — Tituli nihil aliud sunt quam sectiones, in quas divisi sunt sacri libri; atque ita vocantur, quod singulae περικοπαὶ suos haberent titulos, suas — inscriptiones. Vide eum Thes. Eccl. voce Τίτλος: adde quae habet de Euangeliis in Titulos seu sectiones maiores, et κεφάλαια, capitula, seu sectiobnes minores, divisis, voce Κεφάλαιον, ubi inter alia, primum Ammonium Euangelia in pericopas et capita divisisle, docet. De Titulis Ecclesiarum, aliisque huc pertinentibus, supra voce Presbyter, it. Presbyterium.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Titulus — de la crucifixion rédigé en hébreu, latin et grec Titulus de Pyramus, le cubicularius de Luci …   Wikipédia en Français

  • Titulus — • In pagan times titulus signified an inscription on stone, and later the stone which marked the confines of property Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Titulus     Titulus      …   Catholic encyclopedia

  • titulus — tȉtulus m DEFINICIJA 1. pravn. pravni naslov (osnova) po kojem subjekt stječe svoje pravo 2. pov. u srednjovjekovnoj umjetnosti natpisi ispod slike koji objašnjavaju sadržaj ili simbolično značenje slike ETIMOLOGIJA lat. titulus: natpis …   Hrvatski jezični portal

  • Titŭlus — (lat.), 1) Titel, s.d.; 2) eine Kirche, daher der Geistliche an derselben Intitulatus; 3) so v.w. Index, s.u. Buch 1) …   Pierer's Universal-Lexikon

  • titulus — index inscription Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Titulus — Tafelbild mit Titulus, um 1540 Als Titulus (lat. = Aufschrift, Bildtafel, Schild. Plural: Tituli) wird in der Kunstgeschichte eine Inschrift oder Beischrift auf frühen Bildwerken bezeichnet, mit deren Hilfe das jeweils Dargestellte erklärt oder… …   Deutsch Wikipedia

  • Titulus — Los títulos o tituli de las iglesias de Roma son el nombre que reciben algunos templos católicos de esa ciudad por el hecho de ser los más antiguos y estar destinados sobre todo a la evangelización inicial o misión local. Su principal función era …   Wikipedia Español

  • Titulus, S. (1) — 1S. Titulus (14. Apr.). ein Martyrer zu Terni. S. S. Apollonius7. (II. 211.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Titulus, S. (2) — 2S. Titulus (14. Aug.), ein Martyrer in Syrien. S. S. Fortunatus68. (III. 149.) …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Titulus — Ti|tu|lus 〈m.; , li〉 1. 〈MA〉 Bildunterschrift, meist in Versform 2. 〈veraltet〉 Amtsname, Ehrenname [lat.] * * * Ti|tu|lus [auch: tɪt...], der; , ...li [(m)lat. titulus, ↑Titel]: (meist in Versform gehaltene) mittelalterliche Bildunterschrift …   Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”